# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 492

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, THESES THERAPEVTICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/492
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/492

THESES THERAPEVTICAE. N affectu ventriculi & intestinorum flatulento curando nil priLus habere debet medicus, quam ut flatibus per inferiora promoveatur exitus, materiaque tenax viscida, quae flatuum proventui velificatur, attenuatur & per alvum leniter educatur. Quo fine primo omnium in usum vocare decet enemata, quae tam derivandi quam discutiendi & evacuandi praedita sunt efficacia; cujus generis sunt, quae ex herba hyssopi vel hormini, flcribus chamomill. vulg. & roman. summitat. millefolii, baccis juniperi & seminibus carminativis majoribus &c. cum jusculo carni vitulinae & decenti salis gemmae, ammoniaci, aut Epsoniensis & olei chamomill. cocti portione optime possunt parari. Sed notari meretur, vix unum alterumve clysterem allevando malo sufficere, sed eorum usum crebrius esse repetendum. Hisce dein interponenda & subjungenda sunt laxantis, virtute simul ca minativa & quodammodo anodyna instructa. Quo nomine commendare licet pilulas balsamicas ad Beccheri, Stahlii & nostram methodum confectas, vel si natura paullo robustior & inflatio rympanitica fuerit, duas partes extracti, panchymagogi Crollii cum una parte massae pilularum Wildegansii, Starckii vel de styrace ex aqua carminativa minus spirituosa efferre soleo. §. III.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
