# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 493

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, THESES THERAPEVTICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/493
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/493

Posthaec ordine sequuntur medicamenta, quae principio Roborantemperate balsamico & volatili oleoso aromatico constant & vul- tia in forgo carminativa dicuntur, quorum operandi ratio non ita debet ma pulveexplicari, ac si sale suo valatili subtili materiam flatuum tantum ris, resolvant tenuioremque reddant, sed potius, quod tonum tunicarum intestinalium eorumque systolen vigorando prohibeant, ne flatus subsistant, sed e sede sua dimoti per tubum intestinalem facilius exturbentur, aut ne novus subinde flatuum fiat proventus. Etenim, quoniam destructus ventriculi & intestinorum motus peristalticus principalis flatulentiae causa existit, ea omnino, quae eximia has partes roborandi efficacia pollent remedia in nostro morbo sunt indicatissima. Splendent vero maxime ejusmodi virtute & ob insignem saepiusque comprobatam utilitatem eminentiorem merentur laudem primo, pulveres ex radicis ari, zedoar. pimpinell. albae, salis digestivi Sylvii, vel tartari vitriolati, seminis cymini, summitat. centaur. min. cort. aurant. exsiccat. ana drachma una, olei chamomill. veri, vel de cedro aut cort. aurant. guttis VI. compositi, quibus, si suspicio adsit acidi in primis viis copiose stabulantis, commode adduntur oculi cancrorum. Huc quoque deinceps referenda sunt in forma liquida seIn forma quentia medicamenta, quorum prius sit mixtura ex essentiis carliquida. minativis conflata, eximii usus: Recipe essent. cort. aurant. zedoar. carminativae Wedelii, singulorum unciam dimidiam, spiritus nitri dulcis vel liquoris nostri anodyni, spiritus de tribus ana drachmas duas M. D. ad XL. guttas. Alterum medicamentum constituit potio, cujus haec esto formula: Recipe aquae carminativae Dorncrellii, chamomill. vulg. zedoar.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
