# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 494-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAVTELAE ET OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/494-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/494-2

CAVTELAE ET OBSERVATIONES PRACTICAE. I flatulenta abdominis distensio partim a spastico tunicaSrum intestinalium strictura diuturna, partim a praeternaturali earundem tensione atque duritie proficiscitur, atque haec ipsa a stagnatione humorum & acrimonia biliosa fovetur, cautissime cum carminativis calidioribus, aromaticis, volatilibus & sulphureis, qualia sunt olea destillata aetherea carvi, juniperi &c. mercandum est, siquidem flatuum elaterem & turgescentiam humorum augendo, tumorem reddunt contumaciorem & symptomata longe saepe periculosiora, ut aestum praeternaturalem cum ingenti siti, anxietate & summa spirandi difficultate arcessunt. Et hinc est, quod FIENIUS lib. de flatibus cap. 21.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
