# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 496

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAVTELAE ET OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/496
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/496

Idem valet etiam de elixiriis temperate balsamicis ex iisdem speciebus paratis, quippe quae, dum blanda sua sulphurea balsamica virture tonum & robur ventriculi & intestinorum deperditum restituunt, mirum effectum, praesertim ubi bilis deficiens & biliosa est, praestant, modo non nimia dosi adhibeantur: nam natura iisdem adsuescit & successu temporis etiam in certis intestinorum partibus, exsiccando tunicus intestinales, hinc inde praeternaturales angustias pariunt, & funesta saepe symptomata post se trahunt. Magnum certe clysteres praestant usum tam in accessione & praesentia mali, quam extra illud tempus, ad eius incursum avertendum. At vero si spasmus in intestinis tenuibus saevit, non sufficiunt clysteres, sed tunc suadenda sunt mannata, cassia, sal Anglicanum, Sedlicense, item serum lactis caprini cum cremore tartari vel tartaro vitriolato paratum. Thermarum quoque & acidularum providus usus in hypochondriacis non est spernendus, sed magnam potius promittit opem. Inter externa in vehementi abdominis inflatione fomenta sicca & maxime omnium arenam in igne vel sole siccatam ceu magnum praesidium habuerunt antiquiores medici. Hinc varia exstant loca, ubi eandem commendarunt. Vid. CELSVS lib. III. cap. XXI: & PLINNS histor. natural. Lib. XXI. cap. VI. arena littorum maris, inquit, praecipue tenuis & sole candens in medicina est siccandis corporibus hydropicorum. Nec aliter sentit Caelius AVRELIANVS, qui lib. III. tardarum possionum cap. VIII. ex arena littoris, sole ignita torrenda hydropicorum corpora statuit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
