Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 497
Unproofread scanNot analysed yet
Nostris temporibus ut multa alia, quibus veteres felici cum successu utebantur, arenatio in desuetudinem venit: neque tamen adeo negligenda videtur. Arena enim calida non modo compressione, quam mole sua efficit, intumescentiam cohibet, sed &calore sicco humores pravos inter cutem stagnantes attenuat, ut succis per vasa sua itus reditusque restituatur: imo cutis quoque spiracula aperiuntur &transpiratio adiuvatur. Vulgare nostro tempore experimentum est, avenas calidas &exsiccatas in sacculo regioni ventriculi &umbilici imponere, eo quod vim habeant dissolvendi &discutiendi utilissimam. Praeter haec vero emplastrum de sapone bene camphoratum &cum oleo hyosciami malaxatum in flatuosa abdominis distensione non sine insigni levamine applicatum novi. Cui virtute parum cedit galbanetum ventri impositum.