# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 497

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAVTELAE ET OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/497
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/497

Nostris temporibus ut multa alia, quibus veteres felici cum successu utebantur, arenatio in desuetudinem venit: neque tamen adeo negligenda videtur. Arena enim calida non modo compressione, quam mole sua efficit, intumescentiam cohibet, sed & calore sicco humores pravos inter cutem stagnantes attenuat, ut succis per vasa sua itus reditusque restituatur: imo cutis quoque spiracula aperiuntur & transpiratio adiuvatur. Vulgare nostro tempore experimentum est, avenas calidas & exsiccatas in sacculo regioni ventriculi & umbilici imponere, eo quod vim habeant dissolvendi & discutiendi utilissimam. Praeter haec vero emplastrum de sapone bene camphoratum & cum oleo hyosciami malaxatum in flatuosa abdominis distensione non sine insigni levamine applicatum novi. Cui virtute parum cedit galbanetum ventri impositum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
