Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 499
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO II. Femina triginta annorum, temperamenti sanguineo-chole- Inflatio riei, a matre progenita, quae per viginti &plures annos molesta tympanitilaboravit flatulentia, jam per triennium sine omni dolore &in cacum macommodo, salvoque mensium fluxu, gravi abdominis distensione teriae puruadfecta fuit, quae accedente vita deside &concurrentibus variis lentae ex animi perturbationibus septem abhinc mensibus multum incre- utero efvit &vehementes ventris dolores, spirandi angustiam, alvique fluxu. obstructionem cum mensium imminuto fluxu comites habuit. Haec contra mala medicus pugnavit carminativis, aperientibus &eximiae virtutis roborantibus, sed in eodem statu morbus permansit, somnus tamen &adpetitus bene semper constitit. Non multo post, ob errorem in diaeta commissum, optima femina febrem incidit tertianam per septem hebdomades durantem, unde viribus cum somno &adpetitu dejectis pedes intumuerunt &inflatio abdominis adaucta cum aliquali fluctuatione ad manus percussum instar tympani sonum edidit. Elapso mensis spatio materia grysea purulenta, omnis expers odoris, cum intermixtis sanguinis striis, praecedente leviusculo horrore, per aliquot dies in notabili quantitate per uterum excernebatur; quo facto levamen quidem misera percipiebat in utroque hypochondrio, sed non modo pedum tumor perseverabat, sed abdominis quoque ita subinde invalescebat, ut in lecto decubitum impediret. Aberat tamen, quod bene sperare licebat, sitis, aberat febris &nimia virium depressio, aberat quoque, quod alias adesse solet, ciborum fastidium, sed modice potius adpetitus constabat. PraeterRrr 2 ea urina mingebatur flava cum nubecula alba, faeces secedebant durae, mensium plenaria erat suppressio, &insignis dolor cum tumore anum occupat.