Latin
OBSERVATIO XIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 50
Unproofread scanNot analysed yet
inveniunt aegro, quippe qui diaeta crassa, &spiritus frumenti, papavere rhaeados tincti usu crassos succos, per graves vero meditationes ac aerumnas nervosi generis imbecillitatem, sibimet omnino contraxisse videtur. 2) Omnium malorum caussa in seri stagnatione quaerenda est; quod siccuti circa spinalis medullae principium haerens, hemiplexiam parit; ita corticem cerebri inundans soporosum produxit affectum. Et pessimi semper in hemiplexia praesagii est, si lateris sani convulsivae agitationes accedant, &malum cum vomitibus invadat: tum enim gravior est praesumenda partium internarum laesio. 3) Quanquam tales morbi opem eludant; tamen religiosum medicum non decet, ab eorum curatione manus subtrahere. Cardo autem rei in eo vertitur, ut sanguis per venaesectionem imminuatur; clysteres paullo acriores iniiciantur; veficatorium nuchae admoveatur; spiritus volatilis naribus offeratur; capiti raso epithema ex aceto rosaceo, rutaceo &spiritu vini camphorato paratum imponatur; &spinalis medulla linimentis nervinis inungatur. 4) Denique monemus, ut omnes senes, plethorici, &qui sunt debilioris cerebri, sibi sedulo caveant ab omnibus rebus, quae pectus in motum concitare &tussim ciere valent. De paralyticis &hemiplecticis morbis legi possunt CONSULT. MED. Tom. I. Sect. I. casu XVI. ad XXVII.