# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 50

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, OBSERVATIO XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/50

inveniunt aegro, quippe qui diaeta crassa, & spiritus frumenti, papavere rhaeados tincti usu crassos succos, per graves vero meditationes ac aerumnas nervosi generis imbecillitatem, sibimet omnino contraxisse videtur. 2) Omnium malorum caussa in seri stagnatione quaerenda est; quod siccuti circa spinalis medullae principium haerens, hemiplexiam parit; ita corticem cerebri inundans soporosum produxit affectum. Et pessimi semper in hemiplexia praesagii est, si lateris sani convulsivae agitationes accedant, & malum cum vomitibus invadat: tum enim gravior est praesumenda partium internarum laesio. 3) Quanquam tales morbi opem eludant; tamen religiosum medicum non decet, ab eorum curatione manus subtrahere. Cardo autem rei in eo vertitur, ut sanguis per venaesectionem imminuatur; clysteres paullo acriores iniiciantur; veficatorium nuchae admoveatur; spiritus volatilis naribus offeratur; capiti raso epithema ex aceto rosaceo, rutaceo & spiritu vini camphorato paratum imponatur; & spinalis medulla linimentis nervinis inungatur. 4) Denique monemus, ut omnes senes, plethorici, & qui sunt debilioris cerebri, sibi sedulo caveant ab omnibus rebus, quae pectus in motum concitare & tussim ciere valent. De paralyticis & hemiplecticis morbis legi possunt CONSULT. MED. Tom. I. Sect. I. casu XVI. ad XXVII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
