# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 508

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAPVT XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/508
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/508

quae testantur, puellas teneriores vix sex septemve annos natas hunc fluorem fuisse perpessas. Qua de re consultantur FERNELIUS lib. Vi. Pathol. cap. XVI. RODERICUS à CASTRO lib. I. morb. mulier. cap. XIV. & Acta Hoffniens. Vol. I. obs. 83. Frequentius vero evenit & incipit hic fluxus circa annum decimum tertium vel quartum, quo tempore foeminis menstrua erumpere solent. Nec maritatae tam intra, quam extra graviditatis statum ab eo sunt immunes. Novimus enim gravidas toto gestationis tempore eidem obnoxias. Quodsi denique habitum corporis respicimus, experientia teste, feminas & nervis & fibris minus solidis sed laxioribus & natura, ut ajunt, serosiori praeditas prae aliis huic malo observamus subjectas. §. III. Inordinatus dicitur fluxus, quia non certam servat temporis periodum; siquidem aliis continuus est & quotidianus, in aliis per intervalla repetens bis terve in mense accidit; licet fint exempla, ubi etiam periodice & stato quasi tempore venit. Dein in nonnullis menstruum fluxum modo praecedit, modo comitatur, modo sequitur, vel etiam intermedio tempore prodit; quinimo in graviori statu ipsorum mensium loco oritur & ne illis quiquidem quibus menstruorum tempus secundum naturae ordinem praeteriit, ut vetulis parcit. §. IV CAP. XVI. De cachexia uterina, sioe fluore albo. 509 Variat hic fluor quoad colorem & consistentiam, quod optime demonstravit PLATERUS in prax. tom. III. pag. 670. In hoc fluore, inquit, humor interdum serosus copiose plerumque, nunc limpidus sine morsu, nunc acris vel salsus, alias flavescens, virescens, aut nigricans nonnihil, aliquando & saniosus, interdum inodorus, alias foetidus ei copulatur. Huic pituitosus etiam miscetur aliquantum glutinosus, inodorus & frigidus pauciore, vel eadem, aut etiam majore quam serum quantitate.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
