Latin
CAPVT XVI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 509
Unproofread scanNot analysed yet
Huic fluori, si moderate se habeat, nulla alia graviora superveniunt accidentia, atque tam mulieres quam virgines multis saepe mensibus vel etiam annis sine noxa eundem perferre solent. Quodsi vero immoderatior sit, tum malus corporis habitus seu cachexia eum comitatur; unde non modo insignis oritur corporis languor &functionum imbecillitas, sed &pruritus, mordicatio &ardor in pudendo &circa illud divexant. Tum quoque in plerisque mulieribus permagnum, in aliquibus tamen nullum in conceptu sentitur impedimentum, atque si foereat materia, turpitudo haec non modo ipsis seminis molestiam, sed maritis quoque fastidium, ut ab ipsarum consortio abstineant, parit. VI. Quod noster affectus multum cum cachexia alat affinita tis, eleganter ostendit HIPPOCRATES lib. II. de morb. mi. lierum ss. 9. fluxus inquit, albùs fluit velut alba efivi urina &in facie sunt tumores albi &partes ambae sub eculis tument &hydropiformes ac non valde bona specie praediti sunt oculi &color corporis albidus, &venter imus tumidus &in cruribus tumores laxi, &si presseris digito notae imprimuntur &stomachi morsus percipiunt, dum jejanae fuerint vel etiam vomuerint velut acidam aquam &si acclivem locum procedunt, anb latio corri510 CAP. XVI. De cachexia uterina, sive fluore albo. corripit, crurum perfrigeratio; genuum impotentia, uterus praeter rationem aperitur &ad osculum procidit gravis.