# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 51

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/51

CAPVT II. ILOIDULOIO ROSIS. COMATE, CARO, ET LETHARGO. THESES PATHOLOGICAE. Ffines apoplecticis & paralyticis, & cum iis saepenumero De soporoconspirantes sunt morbi soporosi: quorum tam confusa, sis affectitamque intricata apud medicorum plerosque reperitur bus per historia, ut cui credant, dubii omnino relinquantur lectores. quam conHinc quidam medici, velut HOLLERIUS & RONDELE. fusa apud TIUS multas de ea confusione habuerunt querelas, & ne eam medicos est RIVERIUS, & PAUcommitterent HARTMANNUS, historia. LUS BARBETTE, de morbis iis generatim potius, quam Verum, quo magis eosingulis speciebus agere maluerunt. rum causas, & his innixam curationem variare, ex infra dicendis patebit: eo curatius quoque signorum diversitatem esse attendendam putavi. Et quae hac in re sedula ac dituurna me docuit experientia; mihi nuper BARTHOLOMAEI de MOOR Pathologiam cerebri perlegenti, ita videbantur comparata, ut cum iis observationibus, quas clarissimus vir Cap. VII. de affeSequar ctibus soporosis memoriae reliquit, exacte conveniant. igitur ipsius ordinem, eaque nomina, quae huic vel illi somnolentiae speciei imposuit, omnino retinebo.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
