Latin
CAPVT XVI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 511
Unproofread scanNot analysed yet
Notandum insuper est, quod non modo hypogsstricae venae, quae sanguinem revehunt, dimidio maiorem capacitatem obtineant, quam arteriae hypogastricae, verum etiam, quod venae sic dictae spermaticae non recto sed anfractuoso admodum &in orbem quasi recurvo ductu porrigantur; ira prorsus, ut si easdem extricere, earumque longitudinem supputare velimus, aliquot ulnas aequarent, arteriasque spermaticas longe superarent. III. Ex plane peculiari iam exposita vasorum uteri stractura Ratio formalis. luculenter patet, tarde utique ac segniter per venas hac, praesertim valvulis destitutas, sanguinis cursum &circulum succedere, ut adeo ex hac theoria anatomica, ceu fundamento, &mensium fluxus, &vitia omnia, quae ex utero contingunt mulieribus, commode possint explicari. Qua propter nunc etiam ex hisce perspicua erit ratio, quare virgines aeque ac coniugatae tam frequenti tamque diuturno &molestissimo seri, variae consistentiae, variique coloris ex utero &ejus vagina profluvio divexentur. Nam quia tonus &motus uteri, qui aequabili fibrarum eius constrictione &remissione continetur, tam facile laeditur, debilitatur &deiicitur, praeteresque tardus admodum per circumfl xa, &in serpentinos ductus porrecta uterina vasa sanguinis &humorum cursus, lentior quoque sanguinis per venas valvulis destitutas regressus est; perfacile utique non solum infarctus &stagnationes sanguinis ac seri in matrice oboriuntur, sed ipse etiam serosus &lymphaticus humor, segniori progressi lentescens, tandem exitum sibi parat, ac per passim in utero &vagina obvin orificia effunditur. Commnnis quidem plurimorum auctorum est senten ia: ex lacunis GRAAFII, sive foveis circa urethram conspicuis, &parvis ibi consistentibus glandulis, humorem hunc excerni, ac in his lacunis, nullum, quod setam admitiat, foramen facile reperire licet, sed potius ad utrumque latus orficii, 512 CAP. XVI. De cachexia uterina, stoe fluore albo. cii, &per totam vaginae substantiam lacunae apparent plures, quae quam facile setae ad digiti dimidium aditum concedunt, earumque ductus pressi liquorem, semini haud dissimilem plorant. Vid. Cel. HEISTERI compend. anat. pag. 81. &82.