# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 517

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/517
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/517

CVRATIO. Uum valde pertinax sit, si radices egerit malum, & difficilis Causae difQadmodum curationis, ita prorsus, ut inter medicorum ficilioris scandala non immerito referri debeat; non abs re sed operae erit curationis. pretium, tam difficilis sanationis caussas paullo accuratius inquirere. Ex quibus prima mihi videtur, quod medici proximam hujus morbi caussam in sola tantum impuritate & nimia seri colluvie constituant, quum tamen potius ad uteri vitium, ubi mali sedes est, ejusque vasorum destructum tonum respicere deberent, non omissis iis remediis, quae sordes expurgant. At certe praestantissimis roborantibus & magno negotio opus est, ad naturalem & valde deperditum utero vigorem reparandum, idque ob ingentem vasorum inter se complicatorum copiam & hinc dependentem segniorem sanguinis per ipsatransitum, quo vasa & glandulae nimis relaxatae tono suo destituuntur. Dein inter caussas difficilioris sanationis & illud referendum esse puto, quod medici plerumque vel prorsus non, vel saltim levi admodum cura ad primam mali originem, quae in summa ventriculi imbecillitate refidet, respiciant. Quodsi enim digestio ciborum minus rite succedit, pravi accedunt succi ad sanguinem, & cupepta quoque in biliosam vel pituitosam amurcam convertuntur, quae fastidiosum vel pinguedinis rancicae, vel dulcedinis quasi melleae, vel acoris & nidoris sensum ingignunt. Nisi itaque in prima statim regione vitium corrigitur, frustranea 518 CAF. XVI. De cachexia uterina, sive fluore albo nea sunt, quae ad sanguinem depurandum & humores vitiosos Nec denique ex caussis exterminandos adhibentur remedia.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
