# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 520

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/520
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/520

pulvis, qui ad drachmam unam cum aqua vino diluta mane potest exhiberi, cujus tamem operatio longe conspectior erit, si infusum Theiforme, ex herba melissae, menthae, urticae mortuae, salviae, semine dauci & aniso stellato paratum superbibatur. Post haec ad robur uteri restituendum, neque minus ad amurcam dissolvendam & exturbandam longe utilissimum erit hocce remedium: recipe essentiae succini, ligni aloes, tincturae antimonii acris, liquoris nostri mineralis, spiritus cornu cervi ana unciam dimidiam, quod ad guttas L. pro re nata cum infuso Theiformi vel vino diluto potest assumi, Hactenus dicta certe sunt pulcherrima & appropriata adversus nostrum malum medicamina, sed opus etiam est, ut externis eorum virtus secundetur, quae inter diuturno usu comprobata laudem merentur balnea, cum speciebus roborantibus, nervinis, sale oleoso volatili refertis, praeparata, quarum censum subeunt herba maioranae, satureiiae, thymi, melissae, calaminthae, matricariae, abrotani, origani, rorismarini, hyssopi, flores chamomillae romanae, baccae lauri, iuniperi, &c. quae includi debent sacculo & per horae dimidium in aqua leniter decoqui. Talis sacculus dein, dum aegra balneo infidet, regioni uterinae est imponendus. Nec extra balneum inconsultum est, sacculos ejusmodi tenuiores, in vino rubro leniter decoctos per noctem inguinali regioni applicare. Praeterea quoque laudem externe merentur suffimigia, quae ex tacamahaca, mastiCAP. XVI. De cachexia uterina. sive fluore albo. 521 mastiche, succino, benzoe & thure confici & ad uterum admitti commode possunt. Quod ad diaetam attinet, sub hac cura pauco, tenui & Diaeta. cupepto cibo opus est, abstinendo ab omnibus cornibus, praesertim durioribus pinguibus infumatis, piscibus marinis, neque minus a legumine si, acidis & dulcibus, lacticiniis, farinaceis, & assatae carnes praeferri debent elixis. Pro potu ordinario commendamus decoctum ex radice chinae, ligno sassafras, santalo rubro & flavo, ligno lentisco & cinamomo. Vinum etiam bonum Hungaricum moderate inter cibos sumtum coctionis inbecillitati succurrit utilissime. CAVTELAE ET OBSFRVATIONES

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
