Latin
CLINICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 524
Unproofread scanNot analysed yet
Quandocunque feminae scorbuticae, imo venereae, vel quae crebrius purpuram rubram patiuntur, hac fluxione pernitiosa corripiuntur, abstinendum omnino est a calidioribus purgantibus &balneis, sed mitissime sunt primis temporibus tractandae diaphoreticis fixioribus, &ejusmodi medicamentis, quae corruptioni lymphae maximè obsistunt. Ego igitur tali in casu cum fructu adhibui pulverem nostrum bezoardicum cum uno alterove sulphuris antimonii nostri grano maritatum, atque simul decoctum praescripsi, quod solet in lue venerea ex lignis &radicibus sanguinem depurantibus, addito antimonio crudo, comEt si corpus per mensem &ultra ita fuerit praeparaparari. tum, interna pariter ac externa cum meliori fructu pro sanatione possunt adhiberi.