Latin
RESPONSIO CONSVLTATORIA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 528
Unproofread scanNot analysed yet
a vitiosa ventriculi &primarum viaram imbecillitate pravaque alimentorum digestione, qua fieri solet, ut loco chyli probe temperari &subtilioris, qui materiam boni sanguinis, lymphae nutritiae &tenuissimi cerebri atque nervorum fluidi suppeditat, succi crudi, lenti &viscidi ad sanguinem delati minima emunctoriorum vascula, per quae optime fit chyli &sanguinis depuratio, obstruant; unde ortus mali cachectici, quo primario Illustrissima nostra laborat. Quodsi itaque adhuc spes recuperandae fanitatis, vel mirigandae adversae valetudinis superest, meo quidem iudicio, initium curationis moliri oportet a restituendo ventriculi &primarum viarum robore ciberumque digestione promovenis. Ad quem scopum obtinendum primo omnium exquisita diaetae vel accuratioris vitae regiminis habenda erit ratio. Sicut enim apud feminas, quae molliori &sensibiliori praeditae constitutione desidiae, somno variique generis eduliis &animi adfectibus indulgent, mali cachectici, hysterici &hypochondriaci facilis fit proventus; ita etiam, nisi haec omnia, quae caussam morbo dederunt antecedentem, rite submoveantur, supervacanea est omnis reliqua per medicamenta curatio. Quod ad ipsa remedia attinet, quae nostrae aegrotanti existimem proficua, primo omnium suaderem, ut prima regio a sentina &illuvie vitiosorum humorum per lene &benignum emeticum expurgetur, exhibendo videlicet, prout ventriculus magis vel minus sensibilis est, scrupulum unum, vel grana XXIV. radicis ipecacuannae. Haec quippe radix sine omni noxa ventriculi &duodeni cavitatem a sordibus inibi haerentibus, quae instar fermenti chylum inficiunt &contaminant, liberat, perspirationem simul egregie adiuvat, tonumque &robur ipsis partibus conciliat ideoque pro circumstantiarum ratione bis vel ter tertio die potest iterari. Subiungenda postea sunt temperata balsamica, quae digestionis negotium promovendo tonum ventriculi corroborant. Quo fine in usum trahi potest elixirium, quod ex cort, aurantiorum CAP. XVI. De cachexia uterina, sive fluore albo. 529 riorum recent uncia dimidia, extracti absynthii, gentianae rubrae, cascarill. myrrhae elect.