# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 535

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/535
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/535

OBSERVATIO VI. Generosa femina, viginti & aliquot annorum, temperamento praedita cholerico-melancholico, cui a primis puber tatis annis menses fluxerunt parciores & decolores, ante di midium fere anni circa menstruam periodum sat copioso muci albi ex muliebribus vexatur profluvio; unde mille malorum circa id temporis origo. Nam subinde gravis capitis dolor affligit & exquisitum refrigerationis sensum, als wenn ein Stuͤck Eiß auf den Kopf laͤge, inducit. Flatus hypochondria moleste distendunt, alvus est adstricta, urina secedit pallida, transpiratio fere nulla est, & circa vesperam horror invadit febrilis: extrema frigent, appetitus languet omnesque artus lassitudo & gravitas occupat. Ad expugnanda haec mala varia aegrotans adhibuit remedia, quae tamen, neglecto vitae regimine, parum vel nihil attulerunt levaminis. Ego igitur consultus primo omnium accuratam diaetam iniunxi, & ut aegra a cibis crassioribus, quos in deliciis habebat, sedulo abstineat, iusculisque utatur tenuioribus cum radice cichorei, petroselini, asparagi, graminis &c. decoctis; ad meliorem autem digestionem promovendam obtuli elixirium nostrum viscerale inter cibos adsumenDig mendum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
