Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 539
Unproofread scanNot analysed yet
Haec sunt generalia, quae malignum hunc fluxum comi- Historia tantur &excipiunt symptomata, accuratiorem tamen ejus histo-curatius riam sequentibus tradere juvabit. Statim aliquot horas post tam descripta. infelicem coitum fluxus leviter incipit, &dein tertio, quarto &sequentibus diebus ingravescit. Glans semine tenuiori incipit madere, postea alba quadam obducitur colluvie, &maculae in indusio reperiuntur. Inter initia color materiae profluentis est albicans, qui, si fluxus paullatim largior emanat, in flavum, &demum in viridem mutatur. Quando urinu emittitur, primo in glande tum in radice urethrae, demum per totum canalem dolor percipitur ardens &fere intolerabilis. Interdum continuus urget mingendi conatus, interdum mictio valde impeditur, &pene supprimitur, sine dubio ob molestissimam penis tensionem, quae nocte utplurimum cum magno cruciatu &duritie ingraPraeterea invescit, &tanta est, ut penis exinde incuruetur. signis ad venerem est stimulus, ut vix a coitu sibi laborantes temperare possint, &ulcera quoque, ut supra dictum est, non raro in glande &praeputio latitant foedissima. §. VII. Quod sedem adfectam attinet, audiamus, quid de ea sen- Sedes gotiant, auctores. GRAEFIUS in tractatu de virorum organis ge- norrhoeae nerationi dicatis, ipsam in prostatis collocandum existimat. virilis. VESA540 CAP. XVII. De gonorrhoea benigna &virulenta. VESALIUS lib. V. anat. cap. XXI. de suspenso quodam &Batavii dissecto, qui ante suspendium involuntario seminis fluxu laboraverat, refert, habuisse eum omnes meatus, atque eos potissimum, qui ex testibus in deferentis semen vasis revolutiones pertingunt, apertos ac valde laxos, ideoque hos ipsos accusandos putat.