Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 548
Unproofread scanNot analysed yet
Post sufficientem impurorum humorem e corpore evacuationem remedia subjungi debent, quae blanda balsamica virtute exsiccant, consolidant, &nimis relaxatas seminales partes roborando, fluxum cohibent. Haec inter jure suo ac merito referri merentur terebinthina cocta, mastix, succinum, myrrha, opobalsamum, rhabarbarum, bolus armena, antimonium diaphoreticum, terra catechu, haematites, &antimonium mertiale cachecticum, quae invicem in formam pilularum secundum artis praecepta possunt redigi. Instar autem omnium esse poterit haec formula, qua ego hactenus insigni cum fructu uti consuevi: recipe terebinthinae Ven. succini, mastit his, extracti rhabarbari, cascarill. ana drachmas duas, balsam. de Copaiva, resinae ligni gunjaci ana drachmam unam M. F. ex drachma dimidia pilulae no. XX quae per decem pluresve dies circa noctem cum emulsione temperante fumendae, superbibendo postero die mane infusum heiforme ex veron. mentha, melissa, mille folio &consolida saracenica corflarum, vel etiam decoctum, cujus ingredientia sint radix chinae, sarsaparill. glyzyrrhizae, cichorei &antimonium crudum in petia ligatum. Nec excludenda hoc loco venit mixtura, quae ad fluxum seminalem moderandum &compescendum praestantissimae est virtutis, &ita componitur: recipe tincturae antimonii acris, essent. lign. quaj: ci, succini, ligni aloes ana unciam unam, inctur. haematit. seu liquoris martialis, qui ex capite mortuo florum salis ammoniac. martialiCAP. XVII. De gonorrhoea benigna &virulenta. 549 um paratur, crachmam unam M. F. essentia, quae pari ratione, alvo prius sufficienter expurgata, bis in die ad XL guttas sumi potest. §. XII. Verum enim vero, nisi usum remediorum internorum ex Externoternis quoque secundemus, incassum laborabimus. Faec ipse rum usus. vero pro symptomarum ratione longe differunt.