# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 553

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAVTELAE ET OBSERVATIONES CLINICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/553
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/553

glandulis prostatis tam majoribus, quam minoribus scirrhosa & fistulosa ulcera, quae radicitus tollere difficillimum est. Nihilo tamen minus aliquoties exoptatissimum reperi auxilium in vsu thermarum Carolinarum interno, quae licet alias previde in gonorrhoea receati sint usurpandae, eo quod debiles partes magis relaxando, majorem materiae adfluxum efficiunt; in inveterato tamen malo, dum insigni vasorum obstructiones tollendi, diuque latentes, incarceratos & duros tumores resolvendi efficacia pollent, cum fructu dari possunt. Sed ut minori quantitate, adhibitis simul in & post curam roborantibus balsamicis internis & injectionibus, bibantur suadeo, Quando urethra, cuius tunica media valde glandulosa, Quae prostnt non modo exulcerata, sed & nimis relaxata est, & fungolae in urethrae substantiae quidpiam adhaeret, ex qua postea prodeunt urinam exulceratio valde remorantes carunculae, solam essentiam opobalsami cum ne. spiritu vini extractam, item balsamum nostrum vitae cum tribus partibus l’eau d’arquebusade dilutum aliquoties de die fausto cum successu injiciendum curavi. Enimvero tali injectione sat vehemens in membro excitatur ardor, qui tamen sensim paullatimque remittit. Speciatim vero de carunculis, quae in caruncunonnisi species verrucarum sunt, tenendum arbitror, quod lis tollendis. pulvere quodam erodente, aut ferro candente optime tollantur. Sed haec operatio peritam postulat manum, ne forte tali ignito instrumento vicina pars laedatur. XII. Ad mundificanda glandis & penis ulcera sequens epithe-Cautelae ma praestantis erit efficaciae; recipe aquae calcis vivae cum a circapenis qua ulcera A2aa (Hoßm. Syst. T. IV. P. 4.) 554 CAP. XVII. De gonorrhoed benigna & virulenta. qua rosar. dilutae uncias duas, l’eau d’ arquebusate unciam unam, sacchari saturni grana X. mercurii praecipitat. albi grana VIII. M. Contra ubi simul consolidandi intentio est, balsamum sulphuris antimoniatum & terebinthinatum cum unguento digestivo remixtum meretur commendari.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
