# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 557

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, OBSERVATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/557
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/557

OBSERVATIO III. Vir quinquaginta annorum, temperamenti cholericomelancholici, in primis juventutis annis gonorrhoes laboravit virulenta, quae aliquories filuit, iterumque recrudit. Aliquando tamen mercurialibus & terebinthinaceis prorsus fuit sublata, sed aliquod tempus post in utroque inguinum latere prodierunt bubones. His iterum intra tres menses sublatis in cervice, cubitorum articulis, & in ani ossisque sacri confiniis effloruerunt maculae lividae & squamosae, quae, accedente calore, intolerabilem excitarunt pruritum & ardorem. Periit itaque Carolinas, easque balnei loco adhibuit, sed inde in gonorrhoeam incidit simplicem, tam pertinacem, ut nullis hactenus remediis tolli potuerit; siquidem a mitioribus injectionibus materia profluens reddita est sordidior, a fortioribus copiosior & sanguinolenta. Post varia adhibita remedia fluxus quidem remisit, sed brevi temporis spatio iterum rediit, denuoque fuit expugnatus. A quo tempore mox in inguine aeger dolorem percepit tractorium & pressorium, cui se adsociavit febriculosa intemperies & si mul cum urina, quae plerumque cum ardente dolore redditur, alba viscidaque materia prolicitur; majori tamen quantitate, si corpus movet, quam si in quiete continet. EPICRISIS. Ex praefata morbi historia plura in usum nostrum depromere possumus. 1. Perquam notatu dignum est, quod fluxus seminalis crebriores pariatur recidivas, ita prorsus, ut exactis aliquot annis reverti possit. Ratio inde petenda venit, quod rarius proh! dolor hoc vitium radicitus tollatur, sed ante convenientem evacuaAaaa 3 558 CAP. XVII. De gonorrhoea benigna & virulenta. cuationem languinisque depurationem adstringentibus tractetur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
