# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 558-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, OBSERVATIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/558-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/558-2

OBSERVATIO IV. Qui viginti annos habet iuvenis generosus ex impuro coitu sibi saniosum ex genitalibus contraxit profluvium, ad quod abigendum chirurgum consuluit, qui praeter purgantia saturninis, ut tinctura antiphthisica Grammanni & pulvere quodam ex corall. osse sepiae, succino, terra figillata & magisterio saturni composito fluxum compescere tentavit; & substitit quoque, sed mox aeger acerbissimis adfligebatur ventris torminibus, ut humi serpere, & corpus miris subinde modis torquere cogeretur; alvus simul erat constrictissima & perpetuus sed irritus ad vomendum conatus. Intermittebant quidem singula haec mala per aliquot horas, sed statis quasi periodis eadem CAP. XVII. De gonorrhoea benigna & virulenta. 559 dem vehementia revertebatur. Ego igitur in consilium adscitus, clysteres infundere iussi mere oleosos, aegrum in balneum descendere & fomenta abdomini applicare suasi. Interius vero decoctum mannatum & rhabarbarinum cum oleo amygdalarum dulcium per vices adsumendum obtuli. Alvo sic aperta, flatibus discussis, ingentique sordium expurgata copia, singula quidem remittebant symptomata, sed, quod memorabile est, molestus seminis fluxus redibat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
