# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 559

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, OBSERVATIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/559
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/559

EPICRISIS. 1) Saevissima illa, quae enumeravimus symptomata non aliunde arcessenda sunt, quam a temerario medicamentorum seturninorum usu, quorum tanta vis est ac vehementis, ut teneras ventriculi & intestinorum membranas nerveas spastice crispando ac constringendo, motum & tonum peristalticum plane invertant, adeoque efficiant, ut sanguis intra sensibiles intestinorum tunicas subsistens rosiones, inflammationes & spasmos concitet atrocissimos. 2) Illud adhuc notandum venit, quod sedatis istis intestinorum spasmis, alvoque reserata, seminis profluvium redierit, aperto indicio, per consensum quasi & sola generis nervosi constrictione talem fluxum antea fuisse cohibitum. OBSERVATIO V. Coronidis loco adhuc commemorare placet, quod non ra-Observatio circa laesioro miasma venereum, nisi tempestive avertatur, ipsam vesicam afficiat eiusque tunicas internas arrodendo, non modo dolo-nes vesicae in gonorrem & spasmum inibi excitet intolerabilem fere, sed & dysuhoea in veriam inducat, unde urina cum copioso sedimento purulento, terata, quod in fundo conspicitur, emittitur, Neque renes omnino sunt immunes, sed quandoque magnam contrahunt labem, ut chylosa & nutritia materia simul cum urina secernatur; 560 CAP. XVII. De gonorrhoea benigna & virulenta.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
