# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 56

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/56

) repetimus, somnum naturalem ab influxu fluidi nervei in nervos sensibus, motibusque voluntariis tributos imminutiori, ac languidiori dependere: hunc vero languidiorem influxum partim ipsorum nervorum relaxationi, partim fluidi nervei penuriae, partim tardiori sanguinis per vasa cerebri & membranarum circulo deberi. His cum iis, quae praecedentibus paragraphis dicta sunt, collatis, sequitur, caussam proximam affectuum soporosorum esse valde languidum ac imminutum fluidi nervei ex cortice cerebri in huius medullam & inde in nervos sensui motuique dicatos influxum. Caussae hunc influxum praeter naturam impedientes tres potissimum esse videntur; nimirum vel nimia fluidi ipsius penuria, vel tubulorum illud vehentium laxitas, vel denique compressio cerebri corticalis, eaque seu per sanguinem tardius per cerebrum & eius involucra progredientem, aut plane stagnantem, seu aliam peregrinam, dicto cortici incumbentem materiam facta: unde medulla undique cortici adnexa comprimitur simul, & ideo non satis fluidi recipere potest. Quum vero plures affectuum soporosorum sint species; singulam perscrutemur curatius. Vigil coma medius quasi inter pervigilium, & affectus soporosos morbus, ubi somni desioerium inexplebile urget, licet ipse capi nequeat, est symptoma vel hemiplexiae, vel febrium acutarum, maxime cum durae meningis inflammatione iunctarum, & saepius antecedit phrenitidem. Caussam ipsius mixtam esse debere, qua in uno cerebri loco fluidi nervei influxus languidior, in altero auctior sit, quilibet pervidebit facile. Consideremus ergo, num talis caussa in dictis morbis locum habeat. Quod febres acutas attinet, sic concludimus: Si in iis coma vigil utplurimum antecedit phrenitidem, quae juxta MED. SYSTEM. Tom. IV. P. I. Sect. II. C. V. §. I. sqq. ab inflammatione membranarum cerebri suboritur, & nostris in regionibus symptomatice ut plurimum febribus malignis exanthematicis supervenire solet; si etiam cum dolore ardente ac ebulliente complicitum est: vero videtur simillimum coma vigil in iis febribus pro caussa mediata agnoscere, membranarum cerebrum involventium incipientem in uno loco inflammationem. Quum vero inflammatio supponit sanguinis auctiorem ad locum quendam congestionem, & plane stagnationem: necesse est, ut inde cerebri corticalis pars quaedam comprimatur, & hinc introitus fluidi in medullam imminuatur, cum insequente somnolentiae effectu.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
