# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 60

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/60

Distinguitur vero lethargus a caro, dum lethargici excitati Est quoque discrimen inter respondent, carorici vero minus. apoplexiam & soporem; nam in illa respiratio est difficilis ac desinit in paralysin, quod non fit incaro. Differt quoque a syncope, in qua pulsus parvus vel admodum obscurus & languidus ac facies cadaverosa; caroticis pulsus magnus & validus est, & color faciei potius floridus. Neque minus differt a praefocatione uterina, quod praefocatae sine omni respiratione sunt, & postea intelligunt & recordantur; in caro autem in paroxysmo nec intelligunt, nec recordantur; oculos semper clausos habent, & si aperiunt statim claudunt. XVII. Quemadmodum ex dictis speciales & proximae affectuum soporosorum caussae clarissime perspicientur: in generatim sciendum est, quod iis producendis aptissima sint omnia, quae ad difficiliorem humorum per vasa cerebri & miningum circulationem, eorumque stagnationem conferunt, & vim vasoQuo nomine rum membranarumque elasticam labefactant. remotissimis caussis accenseri merentur corpora cacochymica, cachectica, scorbutica, viribus defraudata, a nimio moerore, tristitia, vel diuturno morbo, enormi sanguinis profusione debilitata: abusus potuum inebriantium, spiritus vini, cerevisiae valde spirituosae & lupulatae, frequens crapula, habitatio in conclavi humido, ubi densus vappidusque aër est, nec non aëris humida ac nebulosa, zephyri flatu praegnans constitutio hiemalis tempestas, & tabaci abusus, §. XVIII. Praeterea quam saepissime in praxi licet observare, in sub. Continuaiectis sanguineis, sanguineo phlegmaticis, obesi habitus, sen-tio caussaguine plenis ab haemorrhoidum, mensium, & cujuscunque hae-rum remomorrhagiae solennis ac criticae suppressione, coma somnolentum, tarum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
