Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 62
Unproofread scanNot analysed yet
interdum in febribus significat firmam crisin &non est malum. Quando dolores caro coniuncti sunt, teste Quo seeodem Hippocrate l. c. convulsionem significant. niora sunt corpora, &quo magis debilia, impurisque succis praegnantia, eo majus portendit periculum coma, facileque, monente praesertim Mercato L. I. C. 12. in mortiferum terminatur lethargum. Carus quo gravior iuncta est febris, &quo peiores eius notae, urinaeque crudiores, eo periculosior: attamen prima secundaque species non raro debellatur, tertia nunquam non lethalem exhibet eventum. Lethargus nunquam periculo caret; is tamen pessimus, quem artuum tremor, &gelidus faciei sudor comitantur,