# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 63

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/63

Huc spectant 1) potentiora acida, & ex his palmam prae reliquis obtinet spiritus crystallorum veneris, qui nihil est, nisi spiritus aceti concentratissimus, cum essentia castorei mixtus, admotusque naribus, penetrantissima agilitate cuncta superat: 2) Salia volatilia, velut est, spiritus salis ammoniaci urinosus cum calce viva paratus, qui vertici admotus, vel quod consultius est, naribus inditus sternutamentum movet, ac torporem soporemque discutit egregie. 3) Graveolentia, ut galbanum, pennae perdicum &c. accensa, ut odor gravis nares feriat. Aqua frigida repente toti capiti infusa, quae membranas cerebri simul roborando promte somnum excutit. 5) Cataplasmata ex aceto forti, ruta, foliis lauri, summitatibus satureiae, semine finapi, castoreo, camphora parata, rasoque capiti, fronti ac temporibus admota. III. Eorum vim secundant, & simul serosam, si peccaverit, e Quae serosos capite colluviem derivant 1) sternutatoria, quae inter primas humores e meretur sal vitrioli albi, si eius grana decem in dimidia aquae capite demaioranae uncia fuerint soluta, & naribus hausta. 2) vesicato-rivent. ria e cantharidibus paullo latiora, & pedibus, nec non cervici imponenda; quippe quae & solidis nervosis partibus motitationem inducunt, & serosos revellunt humores. 3) cucurbitulae vel cum vel sine scarificatione nuchae adplicatae. 4) frictiones validae partium infernarum, 5) clysteres acriores. 6) Nec satis laudari possunt enemata paullo acriora, ventri infusa; quibus sal gemmae vel commune, vel etiam squillae radix stimuli loco commodissime additur. Excitato horum ope a sopore aegro, restat, ut restituatur Altera & aequalis humorum per totum corpus circuitus; & subinde cortertia indiroborentur debilitatae partes. Favet priori scopo sanguinis catio. missio, in ipso saepius sopore, si turgeant cruore vasa, instituenda; multoque magis, discusso somno, ad eius praeservationem administranda.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
