# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 65

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CVRA SPECIALIS ET CAVTELAE PRACTICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/65

CVRA SPECIALIS ET CAVTELAE PRACTICAE. Vemadmodum caussae affectuum soporosorum, eorumque Comatis species valde sunt diversae: ita etiam illis medendi ratio non vigilis in una est eademque. Quare quid auxilii per singulas species su-febribus persit, videbimus. Coma quidem vigil, uti plerumque in malignis curatio. febribus a nimia sanguinis mole, & imminente membranarum cerebri inflammatione suboritur: ita exposcit ea omnino remedia, quae nec ipsi febri sint praeiudicio. Et hoc fine venaesectio, si febris haud ultra tertium quartumque duraverit diem, larga debet institui: ut confirmant GABELCHOVERUS Lib. I. §. 8 & FORESTUS L. X. obs. 34. Misso sanguine alvus, si sit obstructa, clysteribus, minus tamen acrioribus liquanda: tumque exhibenda remedia, quae diluendo temperandoque humoQuo quidem nomine praeter res, aestum illorum coercent. pulvillos absorbentes, leviter nitrosos, cum antimonio diaphoretico & aquis diapnoicis ac analepticis in potiunculam redactos, nec non emulsiones leniter papaveraceas; magni usus in malignis sunt acidulata. Et placet sane mihi iulepus, quem ex roob ribium tribus unciis, in aquae fontanae libris duabus solutis, & cum spiritu vitrioli ad gratam aciditatem permixtis conficiendum docet LOTICHIUS. Spiritus nitri dulcis, ob temperantem pariter ac blandam anodynam vim, usus est egregii. Nec sua laude carent externa, velut cataplasmata cum aceto parata, unguentum alabastrinum, temporibus admotum, animalia viva dissecta, & imposita capiti: non neglecto quieto blandoque regimine. Vigil, quod hemiplecticis familiare, coma, ut diuturnius, ita Cura comacuratu est difficilius. Parum praestabit, qui solum symptoma, tis vigilis neglecto principali morbo adgredietur: nihil superest, nisi ut in hemi(Hoffim. Syst. T. IV. P. 4) hemiplexiae ea, quam praecedente capite notavimus, ratione medeamur; tum enim sponte somnus sequetur naturalis. §. III.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
