Latin
CVRA SPECIALIS ET CAVTELAE PRACTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 68
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc ab iis abstinendum in omni sopore, febrim acutam comitante, vel qui a materia erysipelacea, purpuracea, exanthematica &c. ad cerebrum devoluta proficiscitur: ubi potius acida fixa simul tamen penetrantia, cum fructu inserviunt. Cujus generis sunt oxyrrhodinum, cujus usum AVICENNA &RHASIS iam laudarunt: cui etiam majorana &ruta possunt addiQuamvis thermarum, multoque magis acidularum potatio in morbis capitis idiopathicis, non omnino sit suadenda: attamen in soporibus, qui hypochondriacos ex suppresso haemorrhoidum fluxu, vel retroacta podagra, cruciant, mirabilem thermarum, quae in Carolinis iuxta Molendinum scaturiunt, &ab hoc dicuntur, virtutem, in revocandis podagra &haemorrhoidibus, &fugando hinc sopore deprehendi, cuius exemplum in CONSULT. MED. Tom. I. Sect. I. casu XV. allegavi. XII. Cavendum maxime, ne ab initio huius morbi ad excitandum a somno sternutatoriis utamur; praesertim in plethoricis: eo quod, ex intempestivo huiusmodi remedio, maior affluxus ad caput sit, vt inde metus apoplexiae immineat.