# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 68

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CVRA SPECIALIS ET CAVTELAE PRACTICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/68

Hinc ab iis abstinendum in omni sopore, febrim acutam comitante, vel qui a materia erysipelacea, purpuracea, exanthematica &c. ad cerebrum devoluta proficiscitur: ubi potius acida fixa simul tamen penetrantia, cum fructu inserviunt. Cujus generis sunt oxyrrhodinum, cujus usum AVICENNA & RHASIS iam laudarunt: cui etiam majorana & ruta possunt addiQuamvis thermarum, multoque magis acidularum potatio in morbis capitis idiopathicis, non omnino sit suadenda: attamen in soporibus, qui hypochondriacos ex suppresso haemorrhoidum fluxu, vel retroacta podagra, cruciant, mirabilem thermarum, quae in Carolinis iuxta Molendinum scaturiunt, & ab hoc dicuntur, virtutem, in revocandis podagra & haemorrhoidibus, & fugando hinc sopore deprehendi, cuius exemplum in CONSULT. MED. Tom. I. Sect. I. casu XV. allegavi. XII. Cavendum maxime, ne ab initio huius morbi ad excitandum a somno sternutatoriis utamur; praesertim in plethoricis: eo quod, ex intempestivo huiusmodi remedio, maior affluxus ad caput sit, vt inde metus apoplexiae immineat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
