# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 69

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, ENARRATIONES MOREORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/69

Quam scenam paroxysmi septies ludebant, & omnes, quae ad somnum propellendum adhibitae erant, medicinas volatilea, purgantes & excitantes spernebant; adeo, ut maiora potius sumerent incrementa. Vocatus ego tribus ante paroxysmum horis lene dedi emeticum, quod aquae menthae unciam unam, tartari emetici grana duo, syrupi cinamomi drachmam unam habebat: quo sumto, miram colluviem pituitae leniae ac viscidae nec non bilis valde crassae, oleaginosae, & ut dicunt vitellinae evomuit. Sequens paroxysmus longe fuit mitior, & quod notabile, sopore caruit. Hinc idem remedium, imerjectis aliquot diebus repetitum, una cum aliis antifebrilibus & febrim & soporem prorsus fugavit. EPICRISIS. Si soporis, qui febrem nostram comitatus est, nomen indagemus; illum ad cari titulum referendum esse, quivis facile iudicabit, qui soporosorum affectuum supra positas historias legerit. Carus autem hic non nisi sympromaticus est, & una cum ipsa febre saburram biliosam & pituitosam, primis in regionibus stabulantem, pro caussa agnoscit. Quum enim in febribus intermittentibus, maximeque tertiana omnes circa primas vias sitae nervosae ac membranaceae partes spastice constringuntur: non potest fieri quin succi vitales copiosius ad caput compellantur. Quod quia a praegressis moerore, vigiliis, & vini absynthiaci usu in praesenti aegro nimis debilitatum videtur; stagnantes in cortice cerebri humores facile potuerunt soporem concitare; qui refluente sub paroxysmo caloris a capite per totum corpus sanguine, sponte cessavit. Prorsus igitur curaturo hunc affectum incumbit, ut spasmi primarum viarum caussam, quae est saburra bilioso viscida, removeat; quod ope vomitorii brevissima fieri potuit via.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
