# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 71

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, OBSERVATIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/71

Quemadmodum vero hanc humorum impuritatem diaeta crassa, cruda, & habitatio in udis palustribusque locis generavit: ita eandem magis adauxit febris intermittens, cuius calore sulphurea & spirituosa sanguinis portio dissipatur, & lenti vapescentesque remanent succi. Hinc non sine egregio fructu oblata fuerunt ea remedia, quae sanguini blandam reddunt spiritu. entiam, viscidos humores incidunt, & languidas partes ad motum refuscitant. Et hac quidem laude superbiunt antiscorbutica usu recepta, uti sunt trifolium fibrinum, nasturtium, cochlearia, beccapunga &c. Neque tali in casu alienum est, blandum exhibere emeticum; quippe quo & saburra è primis regionibus evacuatur, & nervosae partes in motum eriguntur. Externis enim remediis in omnibus, quae a scorbutica sanguinis diathesi proficiscuntur, affectionibus parum proficimus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
