Latin
OBSERVATIO V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 75
Unproofread scanNot analysed yet
Caussarum etiam in his tribus affectibus haec mihi videtur defferentia, quod coma somnolentum a sanguinis stagnatione in cortice cerebri; carus ab eius profundiori, medullam simul &sensuum organa penetrante stagnatione, &facta sub hac feri tenuioris secessione; lethargus vero ab actuali seri per vasa relaxata, aut plane rupta &dilacerata extravasatione suos mutuentur natales. 2) In praesenti casu notabilis est peculiaris naturae vigor. Quum enim aegrotans tam profectam attigit aetatem &nullas sanguinis habuit excretiones, quarum tamen cessatio in senili aetate &sequiori sexu est nocentissima; quum etiam diuturnis moeroribus confectum prae se tulit corpus: non fuisset mirum, si gravi subito periisset apoplexia. Hinc mirandus est naturae vigor; quo excitata febris stagnantem discussit materiam, eamque per sudorem excussit; id quod critico veluti motu deinceps est factum.