# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 75

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, OBSERVATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/75

Caussarum etiam in his tribus affectibus haec mihi videtur defferentia, quod coma somnolentum a sanguinis stagnatione in cortice cerebri; carus ab eius profundiori, medullam simul & sensuum organa penetrante stagnatione, & facta sub hac feri tenuioris secessione; lethargus vero ab actuali seri per vasa relaxata, aut plane rupta & dilacerata extravasatione suos mutuentur natales. 2) In praesenti casu notabilis est peculiaris naturae vigor. Quum enim aegrotans tam profectam attigit aetatem & nullas sanguinis habuit excretiones, quarum tamen cessatio in senili aetate & sequiori sexu est nocentissima; quum etiam diuturnis moeroribus confectum prae se tulit corpus: non fuisset mirum, si gravi subito periisset apoplexia. Hinc mirandus est naturae vigor; quo excitata febris stagnantem discussit materiam, eamque per sudorem excussit; id quod critico veluti motu deinceps est factum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
