Latin
OBSERVATIO. IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 76
Unproofread scanNot analysed yet
2) Id non semel sed saepius a nobis observatum fuit, quod graves illi cerebri affectus soporosi &semi apoplectici ¶lytici post tertium diem ceu dimidium septenarii motu quodam critico vel in melius vel in peius mutati fuerint; &quod peculiare naturae robur &vigor in vincendis difficillimis hisce morbis plus quam remediorum efficacia valuerit; ut etiam verissimum illud GALENI I. X. method haberi possit: validas vires omnia sustinere, imbecillas a minimis laedi.