# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 76

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, OBSERVATIO. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/76

2) Id non semel sed saepius a nobis observatum fuit, quod graves illi cerebri affectus soporosi & semi apoplectici & paralytici post tertium diem ceu dimidium septenarii motu quodam critico vel in melius vel in peius mutati fuerint; & quod peculiare naturae robur & vigor in vincendis difficillimis hisce morbis plus quam remediorum efficacia valuerit; ut etiam verissimum illud GALENI I.X. method haberi possit: validas vires omnia sustinere, imbecillas a minimis laedi.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
