Latin
OBSERVATIO VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 77
Unproofread scanNot analysed yet
Iniiciendum ergo protinus clysterem curat emollientem, &hoc votis haud respondente, alterum paullo acriorem iubet infundi. Neque hinc modo alvo aegrum in lecto hinc inde volvi &agitari praecipit: quo facto mox secedebant faeces copiosissime, grave olentes, &cum his globuli tam duri, ut vix contundi potuerint. Lapsis abhinc binis horis ad se redibat aeger actorum inscius, &de dolore occipitis, corporisque debilitate querulus. Quare elixiria stomachica cum sale volatili oleoso combinata, &externe spiritus vini camphoratus, ad nucham inungendus, fuerunt ordinata; aeger convaluit. EPICRISIS. 1) Quemadmodum vitae genus inordinatum, multaeque crapulae, debilitando cerebrum &nervosum genus, remotius ad praesentem soporosum contribuerunt affectum: ita eundem proxime induxit male tractata febris erysipelacea. Haec sese exseruit horrore, cum insequuta virium prostratione, &tumore erysipelaceo stipato; &debetur corporis vino farti sub itinere refrigerationi. Datum ad eam expugnandam purgans vero non potuit non esse perniciosissimum: apurgantibus enim &vomitoriis retroactum saepius vidi erysipelas, Nam agunt purgantia vi stimulante, qua &intestina, &externas corporis partes ad spasmum proritant, quo acris &caustica repellitur, materia quae sub erysipelatis specie fuerat excussa. 2) Peccavit deinceps medicus, quod iusto calidius dederit remedium, quo humores in maiorem aestum ac ebullitionem sunt acti: &facillimum inde fuisset, ut phrenitis &gangraena supervenissent, eo magis, cum ob alvum a dato purgante, pertinaciter strictam, omnis humorum motus ad caput conversus videtur. 3) Hinc alter rectissime egit medicus, quod repetita clysterum infusione duras faeces emolliverit, imique ventris stricturas consopiverit: unde restituto per corpus, sanguinis aequali circulo, sopor fuit discussus. Inde discant practici iunores, ut in omnibus morbis alvi rationem ante omnia habeant.