Latin
EPICRISIO CVM CONSILIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 79-2
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIO CVM CONSILIO. 1) Omnes, qui soporofis ex interna caussa affectibus vexantur eiusmodi solent esse homines, qui crebris indulserunt crapulis, vinisque calidioribus aut cerevisiis lupulatis. Hisce Hisce enim sibimet ad omnes, qui ex cerebri atonia propullulant morbos, dispositionem, contrahunt, quae in eo consistit, quod vasculosae, nervosae ac membranaceae partes nimis diftendantur &labefactentur. 2) Caussa praesentis mali quaerenda est in podagrae retropulsione; ex qua in debilitatis eiusmodi subiectis innumera provenisse vidi damna.