Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 82
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. In hac morbi historia multa obveniunt notatu digna. Morbus hic, qui nomen lethargi recte sortitur, in homine obeso, humidioris constitutionis, ab inordinata diaeta, otio &abusu fructuum refrigerantium per quem materia arthritica intus remansit, &spasmos in inferioribus partibus produxit, qui humores serosos ad caput propulerunt, natus fuit, ad cuius genesin multum quoque habitatio &dormitio in loco decliviori &humidiori contulit. Quod uti nunquam non insalubre, ita quam maxime ad morbos capitis &nervorum, qui ex, atonia, veniunt disponit. Ita HILDANUScent. IV. obs. XI. ex fumo fornacis non ita pridem exstructae lethargum &mortem annotavit. Atque nos saepius capitis morbos cum defluxionibus, cum auditus diffieultate, vertigine, somnolentia, in foeminis, quae lavationa linteaminum operam dant, item quando circa fornaces hieme linteamina exsiccantur, observavimus. Quare etiam balnea &pedum lotiones, si caput imbecillum est, vel ad soporem aut paralysin dispositum, non conveniunt. Denique non sine fructu emetica inclysteribus etiam dari possunt, &longe securioria sunt effectus quam acriora purgantia, cuius generis sunt colocynthiaca, ad humores a capite revellendos. Tandem neque hoc loco praetereundum, quod crisis in affectus etiam soporosos, praesertim si cum febre coniuncti sunt, incidat. CAP. coß )o( 6e