Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 85
Unproofread scanNot analysed yet
In ipso quidem oculo, quatenus intra orbitam continetur, nullum nec extrinsecus cernitur, nec post mortem reperitur vitium, hinc non sine ratione colligitur, illud in nervo quaerendum esse optico. Iam vero in demor. tuis, qui per vitam satis gravi laborarunt vertigine, deprehendimus vel plexum choroideum, vel tertium cerebri ventriculum praeter naturam fuisse constitutum. Sic enim SCVLTETVSin armam chir. obs. 19. plexum choroideum vidit rubicundissimum; BONETVS Sepulchr. L. 1. S. XI obs. 8. tam in ovibus vertiginosis, quam hominibus invenit sanguinem concretum, vel tumorem vesicularem, terrium cerebri ventriculum occupantem, &ROLFINCKIVS in diss. anat. L. I. C. 13. adfirmat, se in vertiginosis ovibus post mortem vesiculas aqueo humore plenas &intra tertium cerebri ventriculum contentas, plus simplici vice, in homine semel observasse. Nihil autem vitii ipso in optico nervo deprehensum est; in quo tamen sedem mali oportet residere. Quo id ergo fiat pacto mox explicabimus. Cerebrum dissecanti, &ad plexum choroidum, qui est Structura congeries plurimorum tam arteriosorum, quam venosorum nervi optivasculorum, pervenienti, hoc sublato sese sistunt bina strata seu ci. thalami nervorum opticorum; inter anum &vulvam sitorum, &per quandam fissuram, sub qua tertius cerebri ventricuAb horum superiori lus prodit, ab invicem distinctorum. parte oriuntur bini nervi, qui dicuntur optici, qui non nisi pia meninge investiti, &dictos thalamos ab utroque latere complexi antrorsum progrediuntur, &ante infundibulum arctissime coniunguntur; mox iterum secedentes tendunt ad oculi orbitam; tum eos ab utroque &externo latere transversim attingit carotis interna arteria; ac denique perforant foramen, eorum transitui in posteriori orbitae parte destinatum, cumque matre dura, instar vaginae cincti, per oculos distribuuntur, &horum varias constituunt partes.