# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 86

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/86

Si oculo recto constituto, nervus opticus vitio caret, & legitimus in illum fluidi nervei fit influxus, visio exercetur integra. Sublato penitus istius fluidi influxu, nascitur coecitas; eodem vero quocunque modo tantum imminuto, varia visionis vitia emergunt. Imminuitur influxus per dicti nervi compressionem: comprimi potest nervus a partibus vicinis praeter naturam constitutis: partes autem vicinae sunt plexus choroideus, arteria carotis. ventriculus cerebri tertius. Ergo ab harum partium praeternaturali constitutione nervus opticus, licet in sua substantia integer, comprimi, & ideo vertigo etiam suboriri potest. VII. Scimus ergo, imminutiorem fluidi nervei in nervos influxum producere varias visionis laesiones, velut visionem duplicatam, dimidiatam, obscuram & ciroumgyrationis sensum: sed quomodo ideae in mente excitentur, & quantum influentis fluidi ad singulam producendam requiratur; determinatu & difficillimum & inutile est. Sufficit, si ex hactenus dictis cognoverimus, vertiginis formalem rationem influidi tenuissimi in fluxu in nervos opticos per eorum compressionem imminuto consistere. Atunde pedum vacillatio? Sensum circumgyrationis comitatur idea casus; haec involvit metum; metus ideam sequitur pedum titubatio, quae confuso fluidi nervei in musculos situm erectum efficientibus influxu absolvitur; Ergo sensum circumgyrationis sequitur pedum titubatio. Haec docet experientia; sed unde fiat, quod certi corporis motus sequantur certam in anima ideam, nobis adhuc obscurum est. §. VIII. Devolvimur ergo ad caussas, compressionem nervorum opticorum producentes. Sistit se primum ebrietas, quae plerumque vertiginosam perturbationem, pedumque vacillationem habet comitem. Vinum scilicet ebrietatem, & hinc pendentem vertiginem duplici ratione caussatur: nam fovet a) principium subtile, vaporosum, quod majori copia ad cerebrum delatum, purissimam nervorum lympham inquinant, & ad sensus motusque rite praestandos inertem reddit. 2) Prineipium spirituosum, unde sanguis expanditur, & arteriae carotides, vasaque distentathalamos nervorum opticorum, ipsosque nervos comprimunt: sicut id de vino MED. SYST. T. II. Part. III. C. IV. §. VIII. & de cerevisia §. XII. fusius explicavi. At haec vertigo transitoria est, & difflato principio vaporoso, sopitaque sanguinis ebullitione transit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
