# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 87

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/87

Quare nec de hac, nec de ea, quae per vectionem in navi, aut corporis rotationem inducitur, tanquam non morbosa nobis nullus est sermo. Ex causis potius morbosam vertiginem inducentibus, Vertigo principalis est sanguinis nimia in arteriis carotidibus, & vasis suboritur a plexum choroideum constituentibus, stagnatio. Hinc verti- sanguinis ginem patiuntur valde plethorici, cumprimis si consuetae ex- stagnatione cretiones per narium haemorrhagias, haemorrhoides, vel menses in foeminis substiterunt, aut imprudenter suppressae fuerunt. Non minus hoc malum incurrunt, qui consuetas venaesectiones, aut scarificationes neglexerunt. Eo magis huic morbo obnoxii sunt plethorici, si simul hypochondriacis, hystericis, nephriticis, spasmodicisque imi ventris passionibus vexantur; quibus sanguis maiori impetu ac copia ad caput fertur. novi quidem iuvenes hypochondriacos, sanguinisque missiones nunquam passos, qui vertigine uno impetu & ictu invadente rapti, perque aliquot horas detenti, secuto autem vomitu, statim liberati fuerunt. Eundem vim obtinet serum, in debita excretione cohinec non a bitum, ac intra cerebri sanguinea vasa accumulatum. Quam colluvie obrem videmus cachecticos saepius vertiginem pati: eadem sanguini que chronica ac pertinacissima adfligi, quibus serosae manaserosi. tiones per aures, oculos & nares fuerunt cohibitae. Hinc de verti Google vertigine diuturna ex coryza suppressa in CONSULT. MED. Sect. I. Cas. VIII. de eadem per restitutum seri e naribus effluxum soluta ibid. Sect. IV. Cas. CLXIV. pag. 662. & de ea cum fluxu auris rheumatico alternante Sect. IV. Cas. CXXXIV. pag. 535. exempla leguntur. Inde etiam vernali ac autumnali tempore, quo repentinae tempestatum mutationes contingunt, frequentes observamus vertigines. Has porro progenerant narcotica, inque primis lolium illud frumentaceum, quod ab effectu vocatur temulentum, sub pane aut pulte comestum: quales casus A. N. C.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
