Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 88
Unproofread scanNot analysed yet
dec. II. anno VIII. obs. 173. &dec. III. anno II. obs. 127. allegant. Nec silentio praetermittendae sunt violentiae extrinsecus capiti illatae, quippe quibus humorum stagnatio &extravasatio facillime inducitur: unde satis gravis ac diuturna fuit illa vertigo, cuius in CONSULT. MED. Sect. I. Cas. XLVIII. mentio fit, &quae a vehementi in caput lapsu originem traxit. Sympathicae vertiginis caussa residet in primis viis, maximeque ventriculo, &non nisi huius vehementiori debetur spasmo. Namque dum primae regiones valide constringuntur, cogunt vitales succos ad superiora, qui ibidem copiosius collecti, &intra plexus potissimum choroidei vascula stagnantes, vertiginem pariunt. Hinc frequens vertigo est iis, qui primas officinas suburra acri biliosa onustas habent; qui consuetas intermiserunt purgationes; qui leguminibus, &qui flatus movent, cibis largius vescuntur, qui vermes intra canalem intestinorum alunt, qui vehementi vomitu torquentur &c. Et haec quidem vertigo, jejuno existente ventriculo, maxime urget; propterea quod tum acriores sint sordes: nam ab adsumtis alimentis, &sic acrimonia per subeuntis cibi admixtionem temperata, statim remittere solet affectus. XII. Quum videmus in multis a caussa levissima vertiginem produci, quam in aliis ne gravior quidem excitaret: supponenda in illis est maior cerebri &nervorum ad fovendas vertiginis caussas dispositio. Et hanc cum MVRALTO in AN. C. dec. II. ann. VIII. pag. 26.