# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 88

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/88

dec. II. anno VIII. obs. 173. & dec. III. anno II. obs. 127. allegant. Nec silentio praetermittendae sunt violentiae extrinsecus capiti illatae, quippe quibus humorum stagnatio & extravasatio facillime inducitur: unde satis gravis ac diuturna fuit illa vertigo, cuius in CONSULT. MED. Sect. I. Cas. XLVIII. mentio fit, & quae a vehementi in caput lapsu originem traxit. Sympathicae vertiginis caussa residet in primis viis, maximeque ventriculo, & non nisi huius vehementiori debetur spasmo. Namque dum primae regiones valide constringuntur, cogunt vitales succos ad superiora, qui ibidem copiosius collecti, & intra plexus potissimum choroidei vascula stagnantes, vertiginem pariunt. Hinc frequens vertigo est iis, qui primas officinas suburra acri biliosa onustas habent; qui consuetas intermiserunt purgationes; qui leguminibus, & qui flatus movent, cibis largius vescuntur, qui vermes intra canalem intestinorum alunt, qui vehementi vomitu torquentur &c. Et haec quidem vertigo, jejuno existente ventriculo, maxime urget; propterea quod tum acriores sint sordes: nam ab adsumtis alimentis, & sic acrimonia per subeuntis cibi admixtionem temperata, statim remittere solet affectus. XII. Quum videmus in multis a caussa levissima vertiginem produci, quam in aliis ne gravior quidem excitaret: supponenda in illis est maior cerebri & nervorum ad fovendas vertiginis caussas dispositio. Et hanc cum MVRALTO in AN. C. dec. II.ann. VIII. pag. 26.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
