# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 89

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/89

in generis nervosi, vasculosi, & membranosi debilitate collocandam sarbitramur: qua fit, ut irruenti cruori non sefficiens sit vasorum resistentia, unde facilius ille stagnare potest. Hinc omnia, quae caput debilitant, aditum hunc adfectui parant, velut sunt aetas senilis, vigiliae diuturnae, frequens crapula, venus nimia & immatura, animi diuturnus moeror, vida sedentaria, & id genus alia. Hinc etiam leves caussae eundem provocant; ut sunt capitis in terram inclinatio, terror, frigus, crapula, balneorum improvidus usus. Sic vertiginem a frigore semper recrudescentem adnotant A. N. C. des. anno ViII. obs. 5. eandemque a terrore in hypochondriaco subortam recensui in CONSVLT. MED. S. I. cas. XXXII. p. 175. XIII. Prognosis Vertigo, quae avitio ventriculi suboritur, levis est, & revertiginis. purgato cessat ventriculo: quae vero ex imi ventris spasmo, coniuncta nervosi generis debilitate, natales suos mutuatur, altioris est indaginis magisque diuturnum portendit morbum. Semper gravior est idiopathica, quae a sanguinis aut seri stagnatione in cerebro proficiscitur; & metu insequuturae guttae serenae, paralyseos, apoplexiae, aut soporosi affectus terret, maxime in senibus. Qui iam passus est insultum apoplecticum, & corripitur rursus vertigine, habet cur a recidiva apoplexiae sibi metuat. Gravissima vertigo est caduca, quippe quae caussam profundius cerebrum penetrantem fovet, & revera nihil, nisi apoplexiae levioris est species.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
