# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 9

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CONSPECTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/9

Et talis hemiplexia vocatur serosa, quae corripit subjecta potissimum pituitosa, sanguineo phlegmatica; pulsus in ea est debilis, languidus, facies pallida, quaedam somnolentia, & sensuum torpor. De ea verissimum est, quod annotantibus COELIO AVRELIANO L. II. C. I. aliisque medicorum, prae aliis senibus, maximeque autumnali ac hiemali tempore, sit familiaris. XV. Caussas inter remotiores, quae pro subjectorum varieta- Caussae rete mox sanguineam, mox serosam producere valent hemipleximotiores am, primum locum tuetur sanguinis nimia moles in subjectis sunt 1) niactivioribus, laxoque & spongioso corporis habitu praeditis. Qua mia sanguiquidem iis inducendis malis eo est opportunior, quo magis humonis moles. res commoventur: hi enim ebullientes, pandunt tenerrima cerebri vascula nimium, ac nonnunquam plane extravasantur. Hinc explicatu facillimum est, cur plethorici ex improviso dictis affectibus a nimio veneris usu, a largiori vini calidioris potu, ab balneis nimis calidis, a fortiori sub coelo fervidiori corporis motu, ab insolatu (vid. PROSP. MARTIANVS Comment. p. 102) a gravioribus animi adfectibus & a crapulis, maxime si accesserit refrigeratio, corripiantur: mihi quoque in promtu sunt exempla eorum, qui vino, vel cerevisia bene farti, & subinde refrigerati, apoplexia subito perierunt. XVI. Deinceps nimia sanguinis moles ad nervorum contri- 2) Spasim buit resolutionem, si per spasmos abdominis & partium in partium fernarum, quacunque de caussa productos, ed superiora, ma- inferioximeque caput compellitur, & in eo stagnat. Hinc derivan- rum, & da ratio apoplexiae spasmodicae & hemiplexiae sanguineae, excretioquae accidit subjectis hypochondriacis ac hystericis: qualem num sannotatu perquam dignum casum in CONSVLT. MED. Tom. I. guinearum Soct. suppressio. GGessm. Syst. T. IV. P. 4.) Sect. I. casu XIX. reperies.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
