Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 90
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem, ut ad remotiores partes sanguis retrahatur, in pede secanda vena, multumque sanguinis mittendum: Deinceps si mensium vel haemorrhoidum irregularis fit successus, opus est, ut per commodam medendi rationem hae revocentur excretiones. Haemorrhoidariis hirudinum ad anum adplicatio praesentaneam non raro tulit opem; sicut confirmat observatio CONSVLT. MED. Sect. I. cas. VIII. pag. 23. inserta. Quando narium haemorrhagia vel suppressa, vel sponte cessans malum induxit: praestans auxilium ferunt scarificationes cervicis &dorsi: praestantius autem &certius eaedem, more Aegyptiorum, naribus admotae. III. Misso sanguine saepius totum depellitur malum, quod si cedere recuset, infistendum est remediis sanguinem a capite derivantibus, Eminent ex iis praesentemque virtutem exserunt clysteres iteratis injiciendi vicibus; vel etiam laxantia, quae blanda &simul roborantia esse debent; quo nomine superbiunt pilulae balsamicae vel ad nostram vel beati STAHLII mentem concinnandae; aut laxans ex manna, rhabarbaro, &cremore tartari confectum, addito oleo de cedro. Vtilissima porro sunt pediluvia crebro adhibenda; quae tamen tepidatantum oportet esse; quoniam calidiora sanguinem commovent, &recursum mali provocant. VI.