# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 90

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/90

Quamobrem, ut ad remotiores partes sanguis retrahatur, in pede secanda vena, multumque sanguinis mittendum: Deinceps si mensium vel haemorrhoidum irregularis fit successus, opus est, ut per commodam medendi rationem hae revocentur excretiones. Haemorrhoidariis hirudinum ad anum adplicatio praesentaneam non raro tulit opem; sicut confirmat observatio CONSVLT. MED. Sect. I. cas. VIII. pag. 23. inserta. Quando narium haemorrhagia vel suppressa, vel sponte cessans malum induxit: praestans auxilium ferunt scarificationes cervicis & dorsi: praestantius autem & certius eaedem, more Aegyptiorum, naribus admotae. III. Misso sanguine saepius totum depellitur malum, quod si cedere recuset, infistendum est remediis sanguinem a capite derivantibus, Eminent ex iis praesentemque virtutem exserunt clysteres iteratis injiciendi vicibus; vel etiam laxantia, quae blanda & simul roborantia esse debent; quo nomine superbiunt pilulae balsamicae vel ad nostram vel beati STAHLII mentem concinnandae; aut laxans ex manna, rhabarbaro, & cremore tartari confectum, addito oleo de cedro. Vtilissima porro sunt pediluvia crebro adhibenda; quae tamen tepidatantum oportet esse; quoniam calidiora sanguinem commovent, & recursum mali provocant. VI.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
