# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 91

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/91

Vbi cruditates acidae, biliosae, acres, ventriculum obsidentes, ma- Curatio lum produxere: opus saepenumero est, ut blando emetico evacus vertiginis tur ea saburra; quo fine in robustioribus tartarus emeticus, in sympathisensibilioribus radix ipecacuanhae operae faciunt pretium. Si prae cae. iis magis arrideant purgantia, ea paullo validiora esse praestat; & eo scopo pilulas balsamicas extracto hellebori nigri permiscere, Quando acidum ventriculo infidet, praemittendi & subjungendi sunt pulveres absorbentes ac digestivi, cum oleo nucistae combinati; vel etiam martialia cum pilulis balsamicis alternanda. Diuturnioris perinde ac difficillioris sanationis est ver Curatio tigo, quae hypochondriacis passionibus, cum generis nervovertiginis si debilitate complicatis sociatur. Lenioribus in ea pugnanhypochondum est medicinis, quae discutiant flatus in abdomine subsistendriacae. tes, acrimoniam ventriculi obtundant, sordes per alvum blande evacuent, ac spasmos imi ventris demulceant. Hoc nomine praestantissimae utilitatis deprehendi pulverem, ex pulveris Marchionis drachmis duabus, cornu cervi philosophice praeparati, nitri depurati, tinnabaris praeparatae, lumbricorum terrestrium ana drachma dimidia, & olei macis gittulis tribus confectum, atque bis quotidie cum aqua analeptica exhibendum. Conjungenda laxantia, pediluvia, ordinatae venaesectiones, ac recta vivendi ratio. VI. Sic subtracta mali caussa, studendum ut roboretur ner- Quaenam vosarum partium systema. Ad quem obtinendum finem ampartes nerplam laudem meretur nostrum vitae balsamum, quod & ex vosas roboterne vertici infundi, & naribus admoveri, & interne in rent. elaeosachari forma propinari cum fructu potest. Adjuvat atiam aegros spiritus salis ammoniaci inter cibos acceptus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
